Mosaico decorativo

pronađen 12722 Rezultati za: Ut

  • dedit autem Dominus gratiam populo coram Ægyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Ægyptios (Liber Exodus 12, 36)

  • habitatio autem filiorum Israël qua manserant in Ægypto fuit quadringentorum triginta annorum (Liber Exodus 12, 40)

  • omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet (Liber Exodus 12, 44)

  • quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum ejus et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo (Liber Exodus 12, 48)

  • fecerunt omnes filii Israël sicut præceperat Dominus Mosi et Aaron (Liber Exodus 12, 50)

  • locutusque est Dominus ad Mosen dicens (Liber Exodus 13, 1)

  • et ait Moses ad populum mementote diei hujus in qua egressi estis de Ægypto et de domo servitutis quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto ut non comedatis fermentatum panem (Liber Exodus 13, 3)

  • cumque te introduxerit Dominus in terram Chananei et Hetthei et Amorrei et Evei et Jebusei quam juravit patribus tuis ut daret tibi terram fluentem lacte et melle celebrabis hunc morem sacrorum mense isto (Liber Exodus 13, 5)

  • et erit quasi signum in manu tua et quasi monumentum ante oculos tuos et ut lex Domini semper in ore tuo in manu enim forti eduxit te Dominus de Ægypto (Liber Exodus 13, 9)

  • custodies hujuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies (Liber Exodus 13, 10)

  • cumque introduxerit te in terram Chananei sicut juravit tibi et patribus tuis et dederit eam tibi (Liber Exodus 13, 11)

  • primogenitum asini mutabis ove quod si non redemeris interficies omne autem primogenitum hominis de filiis tuis pretio redimes (Liber Exodus 13, 13)


“Sigamos o caminho que nos conduz a Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina