pronađen 12722 Rezultati za: Ut
induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen (Liber Exodus 9, 12)
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)
quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum super servos tuos et super populum tuum ut scias quod non sit similis mei in omni terra (Liber Exodus 9, 14)
nunc enim extendens manum percutiam te et populum tuum peste peribisque de terra (Liber Exodus 9, 15)
idcirco autem posui te ut ostendam in te fortitudinem meam et narretur nomen meum in omni terra (Liber Exodus 9, 16)
qui autem neglexit sermonem Domini dimisit servos suos et jumenta in agris (Liber Exodus 9, 21)
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti (Liber Exodus 9, 22)
orate Dominum et desinant tonitrua Dei et grando ut dimittam vos et nequaquam hic ultra maneatis (Liber Exodus 9, 28)
ait Moses cum egressus fuero de urbe extendam palmas meas ad Dominum et cessabunt tonitrua et grando non erit ut scias quia Domini est terra (Liber Exodus 9, 29)
novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum (Liber Exodus 9, 30)
triticum autem et far non sunt læsa quia serotina erant (Liber Exodus 9, 32)
videns autem Pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua auxit peccatum (Liber Exodus 9, 34)
