pronađen 1032 Rezultati za: Uri
ideo super Moab hejulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantes (Liber Ieremiae 48, 31)
propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perierunt (Liber Ieremiae 48, 36)
capta est Carioth et munitiones conprehensæ sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 48, 41)
quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quæ confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me (Liber Ieremiae 49, 4)
ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeæ in die illa quasi cor mulieris parturientis (Liber Ieremiae 49, 22)
dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem (Liber Ieremiae 49, 24)
quoniam exultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam quoniam effusi estis sicut vitulus super herbam et mugistis ut tauri (Liber Ieremiae 50, 11)
clamate adversus eam ubique dedit manum ceciderunt fundamenta ejus destructi sunt muri ejus quoniam ultio Domini est ultionem accipite de ea sicut fecit facite ei (Liber Ieremiae 50, 15)
adnuntiate in Babylonem plurimis omnibus qui tendunt arcum consistite adversum eam per gyrum et nullus evadat reddite ei secundum opus suum juxta omnia quæ fecit facite illi quia contra Dominum erecta est adversum Sanctum Israël (Liber Ieremiae 50, 29)
audivit rex Babylonis famam eorum et dissolutæ sunt manus ejus angustia adprehendit eum dolor quasi parturientem (Liber Ieremiae 50, 43)
quæ habitas super aquas multas locuples in thesauris venit finis tuus pedalis præcisionis tuæ (Liber Ieremiae 51, 13)
dante eo vocem multiplicantur aquæ in cælo qui levat nubes ab extremo terræ fulgura in pluviam fecit et produxit ventum de thesauris suis (Liber Ieremiae 51, 16)