pronađen 778 Rezultati za: Tuum
Domine propter famulum tuum juxta cor tuum fecisti omnem magnificentiam hanc et nota esse voluisti universa magnalia (Liber I Paralipomenon 17, 19)
et posuisti populum tuum Israël tibi in populum usque in æternum et tu Domine factus es Deus ejus (Liber I Paralipomenon 17, 22)
permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum et dicatur Dominus exercituum Deus Israël et domus David servi ejus permanens coram eo (Liber I Paralipomenon 17, 24)
nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia (Liber I Paralipomenon 17, 26)
dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon tu forsitan putas quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te nec animadvertis quod ut explorent et investigent et scrutentur terram tuam venerint ad te servi ejus (Liber I Paralipomenon 19, 3)
tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quæ in cælo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes (Liber I Paralipomenon 29, 11)
nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum (Liber I Paralipomenon 29, 13)
scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei lætus obtuli universa hæc et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria (Liber I Paralipomenon 29, 17)
nunc igitur Domine Deus impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo tu enim fecisti me regem super populum tuum multum qui tam innumerabilis est quam pulvis terræ (Liber II Paralipomenon 1, 9)
da mihi sapientiam et intellegentiam ut egrediar coram populo tuo et ingrediar quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est judicare (Liber II Paralipomenon 1, 10)
nos autem cædemus ligna de Libano quot necessaria habueris et adplicabimus ea ratibus per mare in Joppe tuum erit transferre ea in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 2, 16)
ut aperias oculos tuos super domum istam diebus et noctibus super locum in quo pollicitus es ut invocaretur nomen tuum (Liber II Paralipomenon 6, 20)
