pronađen 1573 Rezultati za: Tui
inperfectum meum viderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur die formabuntur et nemo in eis (Liber Psalmorum 138, 16)
mihi autem nimis honorificati sunt amici tui Deus nimis confirmati sunt principatus eorum (Liber Psalmorum 138, 17)
memor fui dierum antiquorum meditatus sum in omnibus operibus tuis in factis manuum tuarum meditabar (Liber Psalmorum 142, 5)
Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum (Liber Psalmorum 143, 3)
confiteantur tibi Domine omnia opera tua et sancti tui confiteantur tibi (Liber Psalmorum 144, 10)
gloriam regni tui dicent et potentiam tuam loquentur (Liber Psalmorum 144, 11)
ut notam faciant filiis hominum potentiam tuam et gloriam magnificentiæ regni tui (Liber Psalmorum 144, 12)
quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te (Liber Psalmorum 147, 2)
statuit ea in sæculum et in sæculum sæculi præceptum posuit et non præteribit (Liber Psalmorum 148, 6)
constituit prœlia multa et omnium obtinuit munitiones et interfecit reges terræ (Liber I Maccabaeorum 1, 2)
et constituit bellum adversus Ptolomeum regem Ægypti et veritus est Ptolomeus a facie ejus et fugit et ceciderunt vulnerati multi (Liber I Maccabaeorum 1, 19)
ergo accede prior et fac jussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Juda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis (Liber I Maccabaeorum 2, 18)