pronađen 2362 Rezultati za: Tribubus Israel
itaque universæ civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israël fuerunt quadraginta octo (Liber Iosue 21, 39)
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)
quod cum audissent filii Israël et ad eos certi nuntii detulissent ædificasse filios Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse altare in terra Chanaan super Jordanis tumulos contra filios Israël (Liber Iosue 22, 11)
et decem principes cum eo singulos de tribubus singulis (Liber Iosue 22, 14)
hæc mandat omnis populus Domini quæ est ista transgressio cur reliquistis Dominum Deum Israël ædificantes altare sacrilegum et a cultu illius recedentes (Liber Iosue 22, 16)
et vos hodie reliquistis Dominum et cras in universum Israël ejus ira desæviet (Liber Iosue 22, 18)
nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)
responderuntque filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse principibus legationis Israël (Liber Iosue 22, 21)
fortissimus Deus Dominus fortissimus Deus Dominus ipse novit et Israël simul intelleget si prævaricationis animo hoc altare construximus non custodiat nos sed puniat in præsenti (Liber Iosue 22, 22)
et non ea magis cogitatione atque tractatu ut diceremus cras dicent filii vestri filiis nostris quid vobis et Domino Deo Israël (Liber Iosue 22, 24)
quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt (Liber Iosue 22, 30)
dixitque Finees filius Eleazari sacerdos ad eos nunc scimus quod nobiscum sit Dominus quoniam alieni estis a prævaricatione hac et liberastis filios Israël de manu Domini (Liber Iosue 22, 31)