pronađen 2362 Rezultati za: Tribubus Israel
quæ cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una voce dicentes tu gloria Hierusalem tu lætitia Israël tu honorificentia populi nostri (Liber Iudith 15, 10)
per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum a populo Israël (Liber Iudith 15, 13)
exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta lætitiæ in exultatione filiorum Israël (Liber Iudith 16, 9)
post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Judith magna facta est in Bethulia et præclarior erat universæ terræ Israël (Liber Iudith 16, 25)
in omni autem spatio vitæ ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis (Liber Iudith 16, 30)
quis dabit ex Sion salutare Israël cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël (Liber Psalmorum 13, 7)
tu autem in sancto habitas Laus Israël (Liber Psalmorum 21, 4)
timeat eum omne semen Israël quoniam non sprevit neque dispexit deprecationem pauperis nec avertit faciem suam a me et cum clamarem ad eum exaudivit me (Liber Psalmorum 21, 25)
libera Deus Israël ex omnibus tribulationibus suis (Liber Psalmorum 24, 22)
benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et in sæculum fiat fiat (Liber Psalmorum 40, 14)
audi populus meus et loquar tibi Israël et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum (Liber Psalmorum 49, 7)
quis dabit ex Sion salutare Israël dum convertit Deus captivitatem plebis suæ exultabit Jacob et lætabitur Israël (Liber Psalmorum 52, 7)