pronađen 3944 Rezultati za: Tri
et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem (Liber Iosue 21, 5)
porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim (Liber Iosue 21, 6)
et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim (Liber Iosue 21, 7)
dederuntque filii Israël Levitis civitates et suburbana earum sicut præcepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes (Liber Iosue 21, 8)
de tribubus filiorum Juda et Symeon dedit Josue civitates quarum ista sunt nomina (Liber Iosue 21, 9)
Cariatharbe patris Enach quæ vocatur Hebron in monte Juda et suburbana ejus per circuitum (Liber Iosue 21, 11)
et Ahin et Jethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus (Liber Iosue 21, 16)
de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee (Liber Iosue 21, 17)
de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer (Liber Iosue 21, 21)
de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon (Liber Iosue 21, 23)
porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duæ (Liber Iosue 21, 25)
filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas (Liber Iosue 21, 27)