pronađen 3944 Rezultati za: Tri
et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis (Epistula II Petri 3, 15)
crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi ipsi gloria et nunc et in die æternitatis amen (Epistula II Petri 3, 18)
quod fuit ab initio quod audivimus quod vidimus oculis nostris quod perspeximus et manus nostræ temptaverunt de verbo vitæ (Epistula I Ioannis 1, 1)
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi (Epistula I Ioannis 2, 2)
nolite diligere mundum neque ea quæ in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo (Epistula I Ioannis 2, 15)
non sicut Cain ex maligno erat et occidit fratrem suum et propter quid occidit eum quoniam opera ejus maligna erant fratris autem ejus justa (Epistula I Ioannis 3, 12)
in hoc cognovimus caritatem quoniam ille pro nobis animam suam posuit et nos debemus pro fratribus animas ponere (Epistula I Ioannis 3, 16)
in hoc est caritas non quasi nos dilexerimus Deum sed quoniam ipse dilexit nos et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris (Epistula I Ioannis 4, 10)
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Jesu Filio Patris in veritate et caritate (Epistula II Ioannis 1, 3)
omnis qui præcedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet (Epistula II Ioannis 1, 9)
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis (Epistula II Ioannis 1, 10)
gavisus sum valde venientibus fratribus et testimonium perhibentibus veritati tuæ sicut tu in veritate ambulas (Epistula III Ioannis 1, 3)