pronađen 3944 Rezultati za: Tri
et scandalizabantur in eo Jesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Herodes enim tenuit Johannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui (Evangelium secundum Matthaeum 14, 3)
et contristatus est rex propter juramentum autem et eos qui pariter recumbebant jussit dari (Evangelium secundum Matthaeum 14, 9)
et adlatum est caput ejus in disco et datum est puellæ et tulit matri suæ (Evangelium secundum Matthaeum 14, 11)
nam Deus dixit honora patrem et matrem et qui maledixerit patri vel matri morte moriatur (Evangelium secundum Matthaeum 15, 4)
vos autem dicitis quicumque dixerit patri vel matri munus quodcumque est ex me tibi proderit (Evangelium secundum Matthaeum 15, 5)
sine causa autem colunt me docentes doctrinas mandata hominum (Evangelium secundum Matthaeum 15, 9)
Jesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbæ quia triduo jam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos jejunos nolo ne deficiant in via (Evangelium secundum Matthaeum 15, 32)
et mane hodie tempestas rutilat enim triste cælum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 3)
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisæorum et Sadducæorum (Evangelium secundum Matthaeum 16, 12)
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animæ vero suæ detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua (Evangelium secundum Matthaeum 16, 26)
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus ejus (Evangelium secundum Matthaeum 16, 27)