pronađen 3944 Rezultati za: Tri
et erant qui dicerent filii nostri et filiæ nostræ multæ sunt nimis accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus (Liber Nehemiae 5, 2)
et alii dicebant mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas (Liber Nehemiae 5, 4)
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum sic carnes nostræ sunt sicut filii eorum ita filii nostri ecce nos subiugamus filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famulæ nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident (Liber Nehemiae 5, 5)
cogitavitque cor meum mecum et increpui optimates et magistratus et dixi eis usurasne singuli a fratribus vestris exigatis et congregavi adversus eos contionem magnam (Liber Nehemiae 5, 7)
dixique ad eos non est bona res quam facitis quare non in timore Dei nostri ambulatis ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris (Liber Nehemiae 5, 9)
a die autem illa qua præceperat mihi ut essem dux in terra Juda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus (Liber Nehemiae 5, 14)
duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane vino et pecunia cotidie siclos quadraginta sed et ministri eorum depresserant populum ego autem non feci ita propter timorem Dei (Liber Nehemiae 5, 15)
parabatur autem mihi per dies singulos bos unus arietes sex electi exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quæsivi valde enim erat adtenuatus populus (Liber Nehemiae 5, 18)
factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobia et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod ædificassem ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis (Liber Nehemiae 6, 1)
factum est ergo cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universæ gentes quæ erant in circuitu nostro et conciderent intra semet ipsos et scirent quod a Deo factum esset opus hoc (Liber Nehemiae 6, 16)
præcepi Aneni fratri meo et Ananiæ principi domus de Hierusalem ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur (Liber Nehemiae 7, 2)
filii Senaa tria milia nongenti triginta (Liber Nehemiae 7, 38)