pronađen 3944 Rezultati za: Tri
factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Jojachin regis Judæ mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare cœperat caput Jojachin regis Juda de carcere (Liber II Regum 25, 27)
porro Heber nati sunt duo filii nomen uni Phaleg quia in diebus ejus divisa est terra et nomen fratris ejus Jectan (Liber I Paralipomenon 1, 19)
post hæc ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quæ peperit ei Segub (Liber I Paralipomenon 2, 21)
cepitque Gessur et Aram oppida Jair et Canath et viculos ejus sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad (Liber I Paralipomenon 2, 23)
filii autem Jada fratris Semmei Jether et Jonathan sed et Jether mortuus est absque liberis (Liber I Paralipomenon 2, 32)
filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus ejus ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron (Liber I Paralipomenon 2, 42)
fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum (Liber I Paralipomenon 2, 52)
cognationes quoque scribarum habitantium in Jabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab (Liber I Paralipomenon 2, 55)
sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem (Liber I Paralipomenon 3, 4)
Phunihel autem pater Gedor et Ezer pater Osa isti sunt filii Ur primogeniti Ephrata patris Bethleem (Liber I Paralipomenon 4, 4)
Asur vero patris Thecue erant duæ uxores Halaa et Naara (Liber I Paralipomenon 4, 5)
fuit autem Jabes inclitus præ fratribus suis et mater ejus vocavit nomen illius Jabes dicens quia peperi eum in dolore (Liber I Paralipomenon 4, 9)