pronađen 3944 Rezultati za: Tri
jerunt ergo portarii et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus (Liber II Regum 7, 11)
qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus (Liber II Regum 7, 12)
triginta duorum erat annorum cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem (Liber II Regum 8, 17)
et dormivit Joram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David et regnavit Ahazias filius ejus pro eo (Liber II Regum 8, 24)
viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare cœpisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Athalia filia Amri regis Israël (Liber II Regum 8, 26)
festinaverunt itaque et unusquisque tollens pallium suum posuerunt sub pedibus ejus in similitudinem tribunalis et cecinerunt tuba atque dixerunt regnavit Hieu (Liber II Regum 9, 13)
cumque vidisset Joram Hieu dixit pax est Hieu at ille respondit quæ pax adhuc fornicationes Hiezabel matris tuæ et veneficia ejus multa vigent (Liber II Regum 9, 22)
et inposuerunt eum servi ejus super currum suum et tulerunt Hierusalem sepelieruntque in sepulchro cum patribus suis in civitate David (Liber II Regum 9, 28)
erant autem Ahab septuaginta filii in Samaria scripsit ergo Hieu litteras et misit in Samariam ad optimates civitatis et ad majores natu et ad nutricios Ahab dicens (Liber II Regum 10, 1)
statim ut acceperitis litteras has qui habetis filios domini vestri et currus et equos et civitates firmas et arma (Liber II Regum 10, 2)
eligite meliorem et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri et ponite eum super solium patris sui et pugnate pro domo domini vestri (Liber II Regum 10, 3)
miserunt ergo præpositus domus et præfectus civitatis et majores natu et nutricii ad Hieu dicentes servi tui sumus quæcumque jusseris faciemus nec constituemus regem quodcumque tibi placet fac (Liber II Regum 10, 5)