pronađen 506 Rezultati za: Tod
cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta defecerunt cisternæ et collectiones aquarum omnibus inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur populis aqua cotidie (Liber Iudith 7, 11)
et dixit Judith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israël (Liber Iudith 13, 13)
vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus ejus et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra (Liber Iudith 13, 20)
dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die cædere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis (Liber Esther 9, 17)
at hii qui in urbe Susis cædem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo ejusdem mensis die in cæde versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque lætitiæ (Liber Esther 9, 18)
vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum (Liber Iob 10, 12)
numquid semitam sæculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui (Liber Iob 22, 15)
vestigia ejus secutus est pes meus viam ejus custodivi et non declinavi ex ea (Liber Iob 23, 11)
quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me (Liber Iob 29, 2)
posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas (Liber Iob 33, 11)
tu Domine servabis nos et custodies nos a generatione hac et in æternum (Liber Psalmorum 11, 8)
ut non loquatur os meum opera hominum propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Liber Psalmorum 16, 4)