pronađen 2039 Rezultati za: Testimonium Domini
audientes autem gentes gavisæ sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant præordinati ad vitam æternam (Actus Apostolorum 13, 48)
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem (Actus Apostolorum 13, 49)
multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiæ suæ dante signa et prodigia fieri per manus eorum (Actus Apostolorum 14, 3)
et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam (Actus Apostolorum 14, 24)
et qui novit corda Deus testimonium perhibuit dans illis Spiritum Sanctum sicut et nobis (Actus Apostolorum 15, 8)
sed per gratiam Domini Jesu credimus salvari quemadmodum et illi (Actus Apostolorum 15, 11)
hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi (Actus Apostolorum 15, 26)
Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini (Actus Apostolorum 15, 35)
post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)
Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiæ Domini a fratribus (Actus Apostolorum 15, 40)
huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratres (Actus Apostolorum 16, 2)
videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principes (Actus Apostolorum 16, 19)