pronađen 285 Rezultati za: Testamento Igne Gladio Armis
sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce (Liber Ecclesiasticus 11, 21)
de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti (Liber Ecclesiasticus 41, 24)
de lege Altissimi et testamento et de judicio justificare impium (Liber Ecclesiasticus 42, 2)
Abraham magnus pater multitudinis gentium et non est inventus similis illi in gloria qui conservavit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo (Liber Ecclesiasticus 44, 20)
pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in prœlio (Liber Isaiae 3, 25)
et erit lumen Israël in igne et Sanctus ejus in flamma et succendetur et devorabitur spina ejus et vepres in die una (Liber Isaiae 10, 17)
omnis qui inventus fuerit occidetur et omnis qui supervenerit cadet in gladio (Liber Isaiae 13, 15)
tu autem projectus es de sepulchro tuo quasi stirps inutilis pollutus et obvolutus qui interfecti sunt gladio et descenderunt ad fundamenta laci quasi cadaver putridum (Liber Isaiae 14, 19)
clamoris plena urbs frequens civitas exultans interfecti tui non interfecti gladio nec mortui in bello (Liber Isaiae 22, 2)
in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est (Liber Isaiae 27, 1)
et cadet Assur in gladio non viri et gladius non hominis vorabit eum et fugiet non a facie gladii et juvenes ejus vectigales erunt (Liber Isaiae 31, 8)
conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis (Liber Isaiae 33, 14)