Mosaico decorativo

pronađen 1187 Rezultati za: Terra Recuperatione

  • in die illa erunt quinque civitates in terra Ægypti loquentes lingua Chanaan et jurantes per Dominum exercituum civitas Solis vocabitur una (Liber Isaiae 19, 18)

  • et erit in signum et in testimonium Domino exercituum in terra Ægypti clamabunt enim ad Dominum a facie tribulantis et mittet eis salvatorem et propugnatorem qui liberet eos (Liber Isaiae 19, 20)

  • onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili (Liber Isaiae 21, 1)

  • onus Tyri ululate naves maris quia vastata est domus unde venire consueverant de terra Cetthim revelatum est eis (Liber Isaiae 23, 1)

  • ecce terra Chaldeorum talis populus non fuit Assur fundavit eam in captivitatem transduxerunt robustos ejus suffoderunt domos ejus posuerunt eam in ruinam (Liber Isaiae 23, 13)

  • dissipatione dissipabitur terra et direptione prædabitur Dominus enim locutus est verbum hoc (Liber Isaiae 24, 3)

  • luxit et defluxit terra et infirmata est defluxit orbis infirmata est altitudo populi terræ (Liber Isaiae 24, 4)

  • et terra interfecta est ab habitatoribus suis quia transgressi sunt leges mutaverunt jus dissipaverunt fœdus sempiternum (Liber Isaiae 24, 5)

  • confractione confringetur terra contritione conteretur terra commotione commovebitur terra (Liber Isaiae 24, 19)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)

  • præcipitabit mortem in sempiternum et auferet Dominus Deus lacrimam ab omni facie et obprobrium populi sui auferet de universa terra quia Dominus locutus est (Liber Isaiae 25, 8)

  • in die illa cantabitur canticum istud in terra Juda urbs fortitudinis nostræ salvator ponetur in ea murus et antemurale (Liber Isaiae 26, 1)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina