pronađen 3379 Rezultati za: Terra Israel
et ne forte mollescat cor vestrum et timeatis auditum qui audietur in terra et veniet in anno auditio et post hunc annum auditio et iniquitas in terra et dominator super dominatorem (Liber Ieremiae 51, 46)
propterea ecce dies veniunt et visitabo super sculptilia Babylonis et omnis terra ejus confundetur et universi interfecti ejus cadent in medio ejus (Liber Ieremiae 51, 47)
et laudabunt super Babylonem cæli et terra et omnia quæ in eis sunt quia ab aquilone venient ei prædones ait Dominus (Liber Ieremiae 51, 48)
et quomodo fecit Babylon ut caderent occisi in Israël sic de Babylone cadent occisi in universa terra (Liber Ieremiae 51, 49)
propterea ecce dies veniunt ait Dominus et visitabo super sculptilia ejus et in omni terra ejus mugiet vulneratus (Liber Ieremiae 51, 52)
vox clamoris de Babylone et contritio magna de terra Chaldeorum (Liber Ieremiae 51, 54)
cumque conprehendissent regem adduxerunt eum ad regem Babylonis in Reblatha quæ est in terra Emath et locutus est ad eum judicia (Liber Ieremiae 52, 9)
et percussit eos rex Babylonis et interfecit eos in Reblatha in terra Emath et translatus est Juda de terra sua (Liber Ieremiae 52, 27)
ALEPH quomodo obtexit caligine in furore suo Dominus filiam Sion projecit de cælo terram inclitam Israël et non recordatus est scabilli pedum suorum in die furoris sui (Lamentationes 2, 1)
GIMEL confregit in ira furoris omne cornu Israël avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro (Lamentationes 2, 3)
HE factus est Dominus velut inimicus præcipitavit Israël præcipitavit omnia mœnia ejus dissipavit munitiones ejus et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam (Lamentationes 2, 5)
TETH defixæ sunt in terra portæ ejus perdidit et contrivit vectes ejus regem ejus et principes ejus in gentibus non est lex et prophetæ ejus non invenerunt visionem a Domino (Lamentationes 2, 9)