pronađen 1207 Rezultati za: Terra Hereditatis
infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)
per tria movetur terra et quartum non potest sustinere (Liber Proverbiorum 30, 21)
generatio præterit et generatio advenit terra vero in æternum stat (Liber Ecclesiastes 1, 4)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)
væ tibi terra cujus rex est puer et cujus principes mane comedunt (Liber Ecclesiastes 10, 16)
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra (Canticum Canticorum 2, 12)
creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra (Liber Sapientiae 1, 14)
et difficile æstimamus quæ in terra sunt et quæ in prospectu sunt invenimus cum labore quæ in cælis sunt autem quis investigavit (Liber Sapientiae 9, 16)
cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)