pronađen 1188 Rezultati za: Terra Distributio
in arca autem non est aliud nisi duæ tabulæ lapideæ quas posuerat in ea Moses in Horeb quando pepigit fœdus Dominus cum filiis Israël cum egrederentur de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 9)
et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)
et ait Domine Deus Israël non est similis tui Deus in cælo desuper et super terra deorsum qui custodis pactum et misericordiam servis tuis qui ambulant coram te in toto corde suo (Liber I Regum 8, 23)
fames si oborta fuerit in terra aut pestilentia aut corruptus ær aurugo lucusta rubigo et adflixerit eum et inimicus ejus portas obsidens omnis plaga universa infirmitas (Liber I Regum 8, 37)
insuper et alienigena qui non est de populo tuo Israël cum venerit de terra longinqua propter nomen tuum audietur enim nomen tuum magnum et manus tua fortis et brachium tuum (Liber I Regum 8, 41)
et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod ædificavi nomini tuo (Liber I Regum 8, 48)
populus enim tuus est et hereditas tua quos eduxisti de terra Ægypti de medio fornacis ferreæ (Liber I Regum 8, 51)
et respondebunt quia dereliquerunt Dominum Deum suum qui eduxit patres eorum de terra Ægypti et secuti sunt deos alienos et adoraverunt eos et coluerunt idcirco induxit Dominus super eos omne malum hoc (Liber I Regum 9, 9)
Hiram rege Tyri præbente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum juxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileæ (Liber I Regum 9, 11)
et Baalath et Palmyram in terra solitudinis (Liber I Regum 9, 18)
et omnes vicos qui ad se pertinebant et erant absque muro munivit et civitates curruum et civitates equitum et quodcumque ei placuit ut ædificaret in Hierusalem et in Libano et in omni terra potestatis suæ (Liber I Regum 9, 19)
horum filios qui remanserant in terra quos scilicet non potuerant filii Israël exterminare fecit Salomon tributarios usque ad diem hanc (Liber I Regum 9, 21)
