pronađen 1188 Rezultati za: Terra Distributio
ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël (Liber Iudicum 6, 37)
dixitque rursus ad Dominum ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum quærens in vellere oro ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens (Liber Iudicum 6, 39)
fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra (Liber Iudicum 6, 40)
humiliatus est autem Madian coram filiis Israël nec potuerunt ultra elevare cervices sed quievit terra per quadraginta annos quibus præfuit Gedeon (Liber Iudicum 8, 28)
habens triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum et principes triginta civitatum quæ ex nomine ejus appellatæ sunt Avothiair id est oppida Jair usque in præsentem diem in terra Galaad (Liber Iudicum 10, 4)
adflictique sunt et vehementer oppressi per annos decem et octo omnes qui habitabant trans Jordanem in terra Amorrei quæ est in Galaad (Liber Iudicum 10, 8)
quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur (Liber Iudicum 11, 3)
quibus acriter instantibus perrexerunt majores natu de Galaad ut tollerent in auxilium sui Jepthæ de terra Tob (Liber Iudicum 11, 5)
igitur ascendentes Philisthim in terra Juda castrametati sunt et in loco qui postea vocatus est Lehi id est Maxilla eorum est fusus exercitus (Liber Iudicum 15, 9)
intrabimus ad securos in regionem latissimam tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum quæ gignuntur in terra (Liber Iudicum 18, 10)
egressi sunt itaque omnes filii Israël et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha (Liber Iudicum 20, 1)
inventæque sunt de Jabisgalaad quadringentæ virgines quæ nescierunt viri torum et adduxerunt eas in castra in Silo in terra Chanaan (Liber Iudicum 21, 12)
