pronađen 2721 Rezultati za: Super
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt (Evangelium secundum Matthaeum 5, 15)
ut sitis filii Patris vestri qui in cælis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super justos et iniustos (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)
et factum est cum consummasset Jesus verba hæc admirabantur turbæ super doctrinam ejus (Evangelium secundum Matthaeum 7, 28)
hæc illo loquente ad eos ecce princeps unus accessit et adorabat eum dicens filia mea modo defuncta est sed veni inpone manum super eam et vivet (Evangelium secundum Matthaeum 9, 18)
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur (Evangelium secundum Matthaeum 10, 13)
non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum (Evangelium secundum Matthaeum 10, 24)
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis prædicate super tecta (Evangelium secundum Matthaeum 10, 27)
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro (Evangelium secundum Matthaeum 10, 29)
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus (Evangelium secundum Matthaeum 10, 37)
tollite jugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris (Evangelium secundum Matthaeum 11, 29)
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animæ meæ ponam spiritum meum super eum et judicium gentibus nuntiabit (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)