pronađen 3022 Rezultati za: Sun
tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris septem et mortui sunt sed et hæc audivi quia dæmonium illos occidit (Liber Thobis 6, 14)
tunc angelus Rafaël dixit ei audi me et ostendam tibi qui sunt quibus prævalere potest dæmonium (Liber Thobis 6, 16)
ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum gaudio (Liber Thobis 7, 1)
et Anna uxor ejus et Sarra filia ipsorum lacrimatæ sunt (Liber Thobis 7, 8)
postquam autem locuti sunt præcepit Raguhel occidi arietem et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad prandendum (Liber Thobis 7, 9)
et post hæc epulati sunt benedicentes Deum (Liber Thobis 7, 17)
dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt (Liber Thobis 8, 7)
dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris illis septem qui sunt ingressi ad eam (Liber Thobis 8, 12)
indicavitque ei de Tobia filio Tobiæ omnia quæ gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias (Liber Thobis 9, 7)
cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit itaque Gabelus et benedixit Deum (Liber Thobis 9, 8)
et adprehendentes parentes filiam suam osculati sunt eam et dimiserunt ire (Liber Thobis 10, 12)
et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt (Liber Thobis 11, 21)