pronađen 3022 Rezultati za: Sun
ingressa est itaque Bethsabee ad regem in cubiculo rex autem senuerat nimis et Abisag Sunamitis ministrabat ei (Liber I Regum 1, 15)
territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam (Liber I Regum 1, 49)
dies autem quibus regnavit David super Israël quadraginta anni sunt in Hebron regnavit septem annis in Hierusalem triginta tribus (Liber I Regum 2, 11)
et ille ait precor ut dicas Salomoni regi neque enim negare tibi quicquam potest ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem (Liber I Regum 2, 17)
quæ ait detur Abisag Sunamitis Adoniæ fratri tuo uxor (Liber I Regum 2, 21)
responditque rex Salomon et dixit matri suæ quare postulas Abisag Sunamitin Adoniæ postula ei et regnum ipse est enim frater meus major me et habet Abiathar sacerdotem et Joab filium Sarviæ (Liber I Regum 2, 22)
dixit autem mulier cujus filius erat vivus ad regem commota sunt quippe viscera ejus super filio suo obsecro domine date illi infantem vivum et nolite interficere eum contra illa dicebat nec mihi nec tibi sit dividatur (Liber I Regum 3, 26)
domus autem cum ædificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis ædificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur (Liber I Regum 6, 7)
et constitui ibi locum arcæ in qua fœdus est Domini quod percussit cum patribus nostris quando egressi sunt de terra Ægypti (Liber I Regum 8, 21)
ergone putandum est quod vere Deus habitet super terram si enim cælum et cæli cælorum te capere non possunt quanto magis domus hæc quam ædificavi (Liber I Regum 8, 27)
et reversi fuerint ad te in universo corde suo et tota anima sua in terra inimicorum suorum ad quam captivi ducti sunt et oraverint te contra viam terræ suæ quam dedisti patribus eorum et civitatis quam elegisti et templi quod ædificavi nomini tuo (Liber I Regum 8, 48)
et propitiaberis populo tuo qui peccavit tibi et omnibus iniquitatibus eorum quibus prævaricati sunt in te et dabis misericordiam coram eis qui eos captivos habuerint ut misereantur eis (Liber I Regum 8, 50)