Mosaico decorativo

pronađen 3176 Rezultati za: Sum

  • quemadmodum ipse Holofernis iratus jusserit eum Israhelitis hac de causa tradi ut dum vinceret filios Israël tunc etiam ipsum Achior diversis jubeat suppliciis interire propter hoc quod dixisset Deus cæli defensor eorum est (Liber Iudith 6, 13)

  • dicentes Domine Deus cæli et terræ intuere superbiam illorum et respice ad nostram humilitatem et faciem tuorum sanctorum adtende et ostende quia non derelinquis præsumentes de te et præsumentes de se et de sua virtute gloriantes humilias (Liber Iudith 6, 15)

  • et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quæ angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant custodientes ea tota die et nocte (Liber Iudith 7, 5)

  • quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos (Liber Iudith 8, 18)

  • pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus præter ipsum (Liber Iudith 8, 19)

  • Deus cælorum creator aquarum et dominus totius creaturæ exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia præsumentem (Liber Iudith 9, 17)

  • et lavit corpus suum et unxit se myrro optimo et discriminavit crinem capitis sui et inposuit mitram super caput suum et induit se vestimentis jucunditatis suæ induitque sandalia pedibus suis adsumpsitque dextraliola et lilia et inaures et anulos et omnibus ornamentis suis ornavit se (Liber Iudith 10, 3)

  • quæ respondit filia sum Hebræorum ideo ego fugi a facie eorum quoniam futurum agnovi quod dentur vobis in deprædationem pro eo quod contemnentes vos noluerunt ultro tradere se ipsos ut invenirent misericordiam in conspectu vestro (Liber Iudith 10, 12)

  • et dixit illi Judith sume verba ancillæ tuæ quoniam si secutus fueris verba ancillæ tuæ perfectam rem faciet Dominus tecum (Liber Iudith 11, 4)

  • constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis (Liber Iudith 11, 8)

  • et sancta Domini sui quæ præcepit Deus non contingi in frumento vino et oleo hæc cogitaverunt inpendere et volunt consumere quæ nec manibus deberent contingere ergo quoniam hæc faciunt certum est quod in perditione dabuntur (Liber Iudith 11, 12)

  • et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi (Liber Iudith 11, 17)


"Onde há mais sacrifício, há mais generosidade." São Padre Pio de Pietrelcina