pronađen 3176 Rezultati za: Sum
atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël (Liber Numeri 35, 34)
non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellæ cæli plurimæ (Liber Deuteronomii 1, 10)
nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cujusquam personam quia Dei judicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiam (Liber Deuteronomii 1, 17)
sumentes de fructibus ejus ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobis (Liber Deuteronomii 1, 25)
non videbit quispiam de hominibus generationis hujus pessimæ terram bonam quam sub juramento pollicitus sum patribus vestris (Liber Deuteronomii 1, 35)
ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestris (Liber Deuteronomii 1, 42)
locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montem (Liber Deuteronomii 1, 43)
dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos prœlium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem (Liber Deuteronomii 2, 9)
tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)
cujus manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medio (Liber Deuteronomii 2, 15)
surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram ejus incipe possidere et committe adversum eum prœlium (Liber Deuteronomii 2, 24)
itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai (Liber Deuteronomii 3, 1)
