pronađen 3176 Rezultati za: Sum
sed et fratres tuos de tribu Levi et sceptro patris tui sume tecum præstoque sint et ministrent tibi tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii (Liber Numeri 18, 2)
carnes vero in usum tuum cedent sicut pectusculum consecratum et armus dexter tua erunt (Liber Numeri 18, 18)
cumque indigeret aqua populus cojerunt adversum Mosen et Aaron (Liber Numeri 20, 2)
venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo (Liber Numeri 21, 7)
percusserunt igitur et hunc cum filiis suis universumque populum ejus usque ad internicionem et possederunt terram illius (Liber Numeri 21, 35)
rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat misit (Liber Numeri 22, 15)
obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus (Liber Numeri 22, 19)
dixit asina nonne animal tuum sum cui semper sedere consuesti usque in præsentem diem dic quid simile umquam fecerim tibi at ille ait numquam (Liber Numeri 22, 30)
quod cum audisset Balac egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum quod situm est in extremis finibus Arnon (Liber Numeri 22, 36)
cui ille respondit ecce adsum numquid loqui potero aliud nisi quod Deus posuerit in ore meo (Liber Numeri 22, 38)
adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Jacob propera et detestare Israël (Liber Numeri 23, 7)
de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur (Liber Numeri 23, 9)
