pronađen 3176 Rezultati za: Sum
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 37, 14)
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Judæ et filiorum Israël sociis ejus et tolle lignum alterum et scribe super eum Joseph lignum Ephraim et cunctæ domui Israël sociorumque ejus (Prophetia Ezechielis 37, 16)
loqueris ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Joseph quod est in manu Ephraim et tribus Israël quæ junctæ sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Juda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu ejus (Prophetia Ezechielis 37, 19)
et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam (Prophetia Ezechielis 37, 21)
Seba et Dedan et negotiatores Tharsis et omnes leones ejus dicent tibi numquid ad sumenda spolia tu venis ecce ad diripiendam prædam congregasti multitudinem tuam ut tollas argentum et aurum auferas supellectilem atque substantiam et diripias manubias infinitas (Prophetia Ezechielis 38, 13)
hæc dicit Dominus Deus tu ergo ille es de quo locutus sum in diebus antiquis in manu servorum meorum prophetarum Israël qui prophetaverunt in diebus illorum temporum ut adducerem te super eos (Prophetia Ezechielis 38, 17)
et in zelo meo in igne iræ meæ locutus sum quia in die illa erit commotio magna super terram Israël (Prophetia Ezechielis 38, 19)
et convocabo adversum eum in cunctis montibus meis gladium ait Dominus Deus gladius uniuscujusque in fratrem suum dirigetur (Prophetia Ezechielis 38, 21)
tu autem fili hominis vaticinare adversum Gog et dices hæc dicit Dominus Deus ecce ego super te Gog principem capitis Mosoch et Thubal (Prophetia Ezechielis 39, 1)
super faciem agri cades quia ego locutus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 5)
ecce venit et factum est ait Dominus Deus hæc est dies de qua locutus sum (Prophetia Ezechielis 39, 8)
sepeliet autem omnis populus terræ et erit eis nominata dies in qua glorificatus sum ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 39, 13)