pronađen 3176 Rezultati za: Sum
mortibus ægrotationum morientur non plangentur et non sepelientur in sterquilinium super faciem terræ erunt et gladio et fame consumentur et erit cadaver eorum in escam volatilibus cæli et bestiis terræ (Liber Ieremiae 16, 4)
et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit (Liber Ieremiae 17, 16)
repente loquar adversum gentem et adversum regnum ut eradicem et destruam et disperdam illud (Liber Ieremiae 18, 7)
si pænitentiam egerit gens illa a malo suo quod locutus sum adversum eam agam et ego pænitentiam super malo quod cogitavi ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 8)
si fecerit malum in oculis meis ut non audiat vocem meam pænitentiam agam super bono quod locutus sum ut facerem ei (Liber Ieremiae 18, 10)
sicut ventus urens dispergam eos coram inimico dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum (Liber Ieremiae 18, 17)
tu autem Domine scis omne consilium eorum adversum me in mortem ne propitieris iniquitati eorum et peccatum eorum a facie tua non deleatur fiant corruentes in conspectu tuo in tempore furoris tui abutere eis (Liber Ieremiae 18, 23)
et ædificaverunt excelsa Baali ad conburendos filios suos igni in holocaustum Baali quæ non præcepi nec locutus sum nec ascenderunt in cor meum (Liber Ieremiae 19, 5)
hæc dicit Dominus exercituum Deus Israël ecce ego inducam super civitatem hanc et super omnes urbes ejus universa mala quæ locutus sum adversum eam quoniam induraverunt cervicem suam ut non audirent sermones meos (Liber Ieremiae 19, 15)
seduxisti me Domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti factus sum in derisum tota die omnes subsannant me (Liber Ieremiae 20, 7)
quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito et factus est mihi sermo Domini in obprobrium et in derisum tota die (Liber Ieremiae 20, 8)
maledicta dies in qua natus sum dies in qua peperit me mater mea non sit benedicta (Liber Ieremiae 20, 14)