pronađen 3176 Rezultati za: Sum
convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion (Liber Ieremiae 3, 14)
et jurabis vivit Dominus in veritate et in judicio et in justitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt (Liber Ieremiae 4, 2)
ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus ejus velociores aquilis equi illius væ nobis quoniam vastati sumus (Liber Ieremiae 4, 13)
intuitus sum et non erat homo et omne volatile cæli recessit (Liber Ieremiae 4, 25)
hæc enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam (Liber Ieremiae 4, 27)
lugebit terra et mærebunt cæli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non pænituit me nec aversus sum ab eo (Liber Ieremiae 4, 28)
ascendite muros ejus et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines ejus quia non sunt Domini (Liber Ieremiae 5, 10)
prophetæ fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis hæc ergo evenient illis (Liber Ieremiae 5, 13)
verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem (Liber Ieremiae 5, 18)
confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna (Liber Ieremiae 6, 1)
idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium juvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum (Liber Ieremiae 6, 11)
sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox ejus quasi mare sonabit et super equos ascendent præparati quasi vir ad prœlium adversum te filia Sion (Liber Ieremiae 6, 23)