pronađen 772 Rezultati za: Suam
territi sunt ergo et surrexerunt omnes qui invitati fuerant ab Adonia et ivit unusquisque in viam suam (Liber I Regum 1, 49)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me dicens si custodierint filii tui viam suam et ambulaverint coram me in veritate in omni corde suo et in omni anima sua non auferetur tibi vir de solio Israël (Liber I Regum 2, 4)
juravit itaque rex Salomon per Dominum dicens hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia contra animam suam locutus est Adonias verbum hoc (Liber I Regum 2, 23)
confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis et adfinitate coniunctus est Pharaoni regi Ægypti accepit namque filiam ejus et adduxit in civitatem David donec conpleret ædificans domum suam et domum Domini et murum Hierusalem per circuitum (Liber I Regum 3, 1)
domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis et ad perfectum usque perduxit (Liber I Regum 7, 1)
convertitque rex faciem suam et benedixit omni ecclesiæ Israël omnis enim ecclesia Israël stabat (Liber I Regum 8, 14)
nunc igitur Domine Deus Israël conserva famulo tuo David patri meo quæ locutus es ei dicens non auferetur de te vir coram me qui sedeat super thronum Israël ita tamen si custodierint filii tui viam suam ut ambulent coram me sicut tu ambulasti in conspectu meo (Liber I Regum 8, 25)
tu exaudies in cælo et facies et judicabis servos tuos condemnans impium et reddens viam suam super caput ejus justificansque justum et retribuens ei secundum justitiam suam (Liber I Regum 8, 32)
si clausum fuerit cælum et non pluerit propter peccata eorum et orantes in loco isto pænitentiam egerint nomini tuo et a peccatis suis conversi fuerint propter adflictionem suam (Liber I Regum 8, 35)
hæc est summa expensarum quam obtulit rex Salomon ad ædificandam domum Domini et domum suam et Mello et murum Hierusalem et Eser et Mageddo et Gazer (Liber I Regum 9, 15)
filia autem Pharaonis ascendit de civitate David in domum suam quam ædificaverat ei tunc ædificavit Mello (Liber I Regum 9, 24)
rex autem Salomon dedit reginæ Saba omnia quæ voluit et petivit ab eo exceptis his quæ ultro obtulerat ei munere regio quæ reversa est et abiit in terram suam cum servis suis (Liber I Regum 10, 13)
