Mosaico decorativo

pronađen 1759 Rezultati za: Spe

  • et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua juravit Dominus patribus tuis (Liber Deuteronomii 6, 18)

  • fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro (Liber Deuteronomii 6, 22)

  • et reddens odientibus se statim ita ut disperdat eos et ultra non differat protinus eis restituens quod merentur (Liber Deuteronomii 7, 10)

  • insuper et crabrones mittet Dominus Deus tuus in eos donec deleat omnes atque disperdat qui te fugerint et latere potuerint (Liber Deuteronomii 7, 20)

  • ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim atque per partes non poteris delere eas pariter ne forte multiplicentur contra te bestiæ terræ (Liber Deuteronomii 7, 22)

  • dabitque eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo et interficiet illos donec penitus deleantur (Liber Deuteronomii 7, 23)

  • tradet reges eorum in manus tuas et disperdes nomina eorum sub cælo nullus poterit resistere tibi donec conteras eos (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas (Liber Deuteronomii 8, 19)

  • scies ergo hodie quod Dominus Deus tuus ipse transibit ante te ignis devorans atque consumens qui conterat eos et deleat atque disperdat ante faciem tuam velociter sicut locutus est tibi (Liber Deuteronomii 9, 3)

  • ne dicas in corde tuo cum deleverit eos Dominus Deus tuus in conspectu tuo propter justitiam meam introduxit me Dominus ut terram hanc possiderem cum propter impietates suas istæ deletæ sint nationes (Liber Deuteronomii 9, 4)

  • projeci tabulas de manibus meis confregique eas in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 9, 17)

  • et orans dixi Domine Deus ne disperdas populum tuum et hereditatem tuam quam redemisti in magnitudine tua quos eduxisti de Ægypto in manu forti (Liber Deuteronomii 9, 26)


"Deve-se caminhar em nuvens cada vez que se termina uma confissão!" São Padre Pio de Pietrelcina