pronađen 1759 Rezultati za: Spe
et dices ad exasperantem me domum Israël hæc dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israël (Prophetia Ezechielis 44, 6)
erunt in sanctuario meo æditui et janitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis (Prophetia Ezechielis 44, 11)
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israël in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam (Prophetia Ezechielis 44, 12)
sacerdotes autem Levitæ filii Sadoc qui custodierunt cærimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israël a me ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus (Prophetia Ezechielis 44, 15)
et intrabit princeps per viam vestibuli portæ de foris et stabit in limine portæ et facient sacerdotes holocaustum ejus et pacifica ejus et adorabit super limen portæ et egredietur porta autem non claudetur usque ad vesperam (Prophetia Ezechielis 46, 2)
et cum intrabit populus terræ in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam portæ meridianæ porro qui ingreditur per viam portæ meridianæ egrediatur per viam portæ aquilonis non revertetur per viam portæ per quam ingressus est sed e regione illius egredietur (Prophetia Ezechielis 46, 9)
et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua (Prophetia Ezechielis 46, 18)
vivent et stabunt super illa piscatores ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erunt plurimæ species erunt piscium ejus sicut pisces maris magni multitudinis nimiæ (Prophetia Ezechielis 47, 10)
Et constituit eis rex annonam per singulos dies de cibis suis, et de vino unde bibebat ipse, ut enutriti tribus annis, postea starent in conspectu regis. (Prophetia Danielis 1, 5)
Dedit autem Deus Danieli gratiam et misericordiam in conspectu principis eunuchorum. (Prophetia Danielis 1, 9)
Completis itaque diebus, post quos dixerat rex ut introducerentur introduxit eos præpositus eunuchorum in conspectu Nabuchodonosor. (Prophetia Danielis 1, 18)
Cumque eis locutus fuisset rex, non sunt inventi tales de universis, ut Daniel, Ananias, Misaël, et Azarias et steterunt in conspectu Regis. (Prophetia Danielis 1, 19)