pronađen 2792 Rezultati za: Sit
et elegit sibi Saul tria milia de Israël et erant cum Saul duo milia in Machmas et in monte Bethel mille autem cum Jonathan in Gabaath Beniamin porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua (Liber I Samuelis 13, 2)
et percussit Jonathan stationem Philisthim quæ erat in Gabaa quod cum audissent Philisthim Saul cecinit bucina in omni terra dicens audiant Hebræi (Liber I Samuelis 13, 3)
et universus Israël audivit hujuscemodi famam percussit Saul stationem Philisthinorum et erexit se Israël adversum Philisthim clamavit ergo populus post Saul in Galgala (Liber I Samuelis 13, 4)
quod cum vidissent viri Israël se in arto sitos adflictus est enim populus absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis (Liber I Samuelis 13, 6)
dixi nunc descendent Philisthim ad me in Galgala et faciem Domini non placavi necessitate conpulsus obtuli holocaustum (Liber I Samuelis 13, 12)
et facta est plaga prima quam percussit Jonathan et armiger ejus quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit (Liber I Samuelis 14, 14)
recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua (Liber I Samuelis 14, 46)
congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israël de manu vastatorum ejus (Liber I Samuelis 14, 48)
et dixit Samuhel ad Saul me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum ejus Israël nunc ergo audi vocem Domini (Liber I Samuelis 15, 1)
dixitque Saul Cineo abite recedite atque descendite ab Amalech ne forte involvam te cum eo tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israël cum ascenderent de Ægypto et recessit Cineus de medio Amalech (Liber I Samuelis 15, 6)
percussitque Saul Amalech ab Evila donec venias Sur quæ est e regione Ægypti (Liber I Samuelis 15, 7)
dixit autem Samuhel ad Saul sine me et indicabo tibi quæ locutus sit Dominus ad me nocte dixitque ei loquere (Liber I Samuelis 15, 16)