pronađen 1424 Rezultati za: Sicut
et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper (Liber Ecclesiasticus 13, 24)
omnis caro sicut fænum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi (Liber Ecclesiasticus 14, 18)
et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitæ permanet (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
sicut pali in excelsis et cementa in inpensa posita contra faciem venti non permanebunt (Liber Ecclesiasticus 22, 21)
sicut enim servus interrogatus adsidue a livore non minuetur sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
ego in cælis feci ut oriretur lumen indeficiens et sicut nebula texi omnem terram (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
sicut cinnamomum et aspaltum aromatizans odorem dedi quasi murra electa dedi suavitatem odoris (Liber Ecclesiasticus 24, 20)
qui implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum (Liber Ecclesiasticus 24, 35)
qui mittit disciplinam sicut lucem et adsistens quasi Geon in die vindemiæ (Liber Ecclesiasticus 24, 37)
ego quasi tramis aquæ inmensæ de fluvio ego quasi fluvius Doryx et sicut aquæductus exivi a paradiso (Liber Ecclesiasticus 24, 41)