Mosaico decorativo

pronađen 1424 Rezultati za: Sicut

  • et ædificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt (Liber I Maccabaeorum 4, 60)

  • et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia ædificatum est altare et sancta sicut prius et iratæ sunt valde (Liber I Maccabaeorum 5, 1)

  • et vidit Judas quia cœpit bellum et clamor belli ascendit in cælum sicut tuba et clamor magnus de civitate (Liber I Maccabaeorum 5, 31)

  • et quia diruerunt abominationem quam ædificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam (Liber I Maccabaeorum 6, 7)

  • et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem præ tristitia quia non est factum sicut cogitabat (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis (Liber I Maccabaeorum 6, 39)

  • et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quæ despeximus irati sunt et fecerunt omnia hæc (Liber I Maccabaeorum 6, 59)

  • et prœliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata eorum nihil ab eis accipientes (Liber I Maccabaeorum 8, 26)

  • et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo (Liber I Maccabaeorum 8, 28)

  • et dixit ad suos Jonathas surgamus et pugnemus contra inimicos nostros non est enim hodie sicut heri et nudius tertius (Liber I Maccabaeorum 9, 44)

  • et ex his constituentur supra negotia regni quæ aguntur ex fide et principes sint ex eis et ambulent legibus suis sicut præcepit rex in terra Juda (Liber I Maccabaeorum 10, 37)

  • et nunc faciam tibi quæ scripsisti sed occurre Ptolomaidæ ut videamus nos invicem et spondeam tibi sicut dixisti (Liber I Maccabaeorum 10, 56)


"O Coração de Jesus não deixará cair no vazio a nossa oração se ela for plena de fé e de confiança." São Padre Pio de Pietrelcina