pronađen 1424 Rezultati za: Sicut
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)
sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos et vocat quæ non sunt tamquam ea quæ sunt (Epistula ad Romanos 4, 17)
propterea sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit et per peccatum mors et ita in omnes homines mors pertransiit in quo omnes peccaverunt (Epistula ad Romanos 5, 12)
sed non sicut delictum ita et donum si enim unius delicto multi mortui sunt multo magis gratia Dei et donum in gratiam unius hominis Jesu Christi in plures abundavit (Epistula ad Romanos 5, 15)
et non sicut per unum peccantem ita et donum nam judicium ex uno in condemnationem gratia autem ex multis delictis in justificationem (Epistula ad Romanos 5, 16)
igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ (Epistula ad Romanos 5, 18)
sicut enim per inobœdientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi ita et per unius obœditionem justi constituentur multi (Epistula ad Romanos 5, 19)
ut sicut regnavit peccatum in morte ita et gratia regnet per justitiam in vitam æternam per Jesum Christum Dominum nostrum (Epistula ad Romanos 5, 21)
humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiæ et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem (Epistula ad Romanos 6, 19)
similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus (Epistula ad Romanos 8, 26)
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die æstimati sumus ut oves occisionis (Epistula ad Romanos 8, 36)
sicut scriptum est Jacob dilexi Esau autem odio habui (Epistula ad Romanos 9, 13)