pronađen 1463 Rezultati za: Sen
benedixitque Joseph filio suo et ait Deus in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham et Isaac Deus qui pascit me ab adulescentia mea usque in præsentem diem (Liber Genesis 48, 15)
benedixitque eis in ipso tempore dicens in te benedicetur Israël atque dicetur faciat tibi Deus sicut Ephraim et sicut Manasse constituitque Ephraim ante Manassen (Liber Genesis 48, 20)
quo ascendente jerunt cum eo omnes senes domus Pharaonis cunctique majores natu terræ Ægypti (Liber Genesis 50, 7)
domus Joseph cum fratribus suis absque parvulis et gregibus atque armentis quæ dereliquerant in terra Gessen (Liber Genesis 50, 8)
quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan dixerunt planctus magnus est iste Ægyptiis et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus Ægypti (Liber Genesis 50, 11)
vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum ut exaltaret me sicut inpræsentiarum cernitis et salvos faceret multos populos (Liber Genesis 50, 20)
audivitque Pharao sermonem hunc et quærebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu ejus moratus est in terra Madian et sedit juxta puteum (Liber Exodus 2, 15)
quæ cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito (Liber Exodus 2, 18)
dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum ait sic dices filiis Israël qui est misit me ad vos (Liber Exodus 3, 14)
dixitque iterum Deus ad Mosen hæc dices filiis Israël Dominus Deus patrum vestrorum Deus Abraham Deus Isaac et Deus Jacob misit me ad vos hoc nomen mihi est in æternum et hoc memoriale meum in generationem et generatione (Liber Exodus 3, 15)
vade congrega seniores Israël et dices ad eos Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob dicens visitans visitavi vos et omnia quæ acciderunt vobis in Ægypto (Liber Exodus 3, 16)
et audient vocem tuam ingredierisque tu et seniores Israël ad regem Ægypti et dices ad eum Dominus Deus Hebræorum vocavit nos ibimus viam trium dierum per solitudinem ut immolemus Domino Deo nostro (Liber Exodus 3, 18)