pronađen 1463 Rezultati za: Sen
et dixit Dominus ad Mosen et Aaron tollite plenas manus cineris de camino et spargat illud Moses in cælum coram Pharao (Liber Exodus 9, 8)
nec poterant malefici stare coram Mosen propter vulnera quæ in illis erant et in omni terra Ægypti (Liber Exodus 9, 11)
induravitque Dominus cor Pharaonis et non audivit eos sicut locutus est Dominus ad Mosen (Liber Exodus 9, 12)
dixit quoque Dominus ad Mosen mane consurge et sta coram Pharao et dices ad eum hæc dicit Dominus Deus Hebræorum dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 9, 13)
en pluam hac ipsa hora cras grandinem multam nimis qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est usque in præsens tempus (Liber Exodus 9, 18)
et dixit Dominus ad Mosen extende manum tuam in cælum ut fiat grando in universa terra Ægypti super homines et super jumenta et super omnem herbam agri in terra Ægypti (Liber Exodus 9, 22)
tantum in terra Gessen ubi erant filii Israël grando non cecidit (Liber Exodus 9, 26)
misitque Pharao et vocavit Mosen et Aaron dicens ad eos peccavi etiam nunc Dominus justus ego et populus meus impii (Liber Exodus 9, 27)
et dixit Dominus ad Mosen ingredere ad Pharao ego enim induravi cor ejus et servorum illius ut faciam signa mea hæc in eo (Liber Exodus 10, 1)
et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Ægyptiorum quantam non viderunt patres tui et avi ex quo orti sunt super terram usque in præsentem diem avertitque se et egressus est a Pharaone (Liber Exodus 10, 6)
revocaveruntque Mosen et Aaron ad Pharaonem qui dixit eis ite sacrificate Domino Deo vestro quinam sunt qui ituri sunt (Liber Exodus 10, 8)
ait Moses cum parvulis nostris et senibus pergemus cum filiis et filiabus cum ovibus et armentis est enim sollemnitas Domini nostri (Liber Exodus 10, 9)