pronađen 2330 Rezultati za: Sed
cumque hæc fuissent rite celebrata egressus est omnis Israël qui inventus fuerat in urbibus Juda et fregerunt simulacra succideruntque lucos demoliti sunt excelsa et altaria destruxerunt non solum de universo Juda et Beniamin sed de Ephraim quoque et Manasse donec penitus everterent reversique sunt omnes filii Israël in possessiones et civitates suas (Liber II Paralipomenon 31, 1)
sed et filii Israël et Juda qui habitabant in urbibus Juda obtulerunt decimas boum et ovium decimasque sanctorum quæ voverant Domino Deo suo atque universa portantes fecerunt acervos plurimos (Liber II Paralipomenon 31, 6)
sed et filiorum Aaron per agros et suburbana urbium singularum dispositi erant viri qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et Levitis (Liber II Paralipomenon 31, 19)
post quæ et hujuscemodi veritatem venit Sennacherib rex Assyriorum et ingressus Judam obsedit civitates munitas volens eas capere (Liber II Paralipomenon 32, 1)
hæc dicit Sennacherib rex Assyriorum in quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 10)
sed et alia multa locuti sunt servi ejus contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum ejus (Liber II Paralipomenon 32, 16)
insuper et clamore magno lingua judaica contra populum qui sedebat in muris Hierusalem personabat ut terreret eos et caperet civitatem (Liber II Paralipomenon 32, 18)
sed non juxta beneficia quæ acceperat retribuit quia elevatum est cor ejus et facta est contra eum ira et contra Judam ac Hierusalem (Liber II Paralipomenon 32, 25)
igitur Manasses seduxit Judam et habitatores Hierusalem ut facerent malum super omnes gentes quas subverterat Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Paralipomenon 33, 9)
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Symeon usque Nepthalim cuncta subvertit (Liber II Paralipomenon 34, 6)
non fuit phase simile huic in Israël a diebus Samuhelis prophetæ sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit phase sicut Josias sacerdotibus et Levitis et omni Juda et Israël qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 35, 18)
at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Juda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire præcepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat te (Liber II Paralipomenon 35, 21)