pronađen 2330 Rezultati za: Sed
nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus (Epistula ad Romanos 12, 17)
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum iræ scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus (Epistula ad Romanos 12, 19)
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput ejus (Epistula ad Romanos 12, 20)
noli vinci a malo sed vince in bono malum (Epistula ad Romanos 12, 21)
nam principes non sunt timori boni operis sed mali vis autem non timere potestatem bonum fac et habebis laudem ex illa (Epistula ad Romanos 13, 3)
ideo necessitate subditi estote non solum propter iram sed et propter conscientiam (Epistula ad Romanos 13, 5)
sed induite Dominum Jesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis (Epistula ad Romanos 13, 14)
non ergo amplius invicem judicemus sed hoc judicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Epistula ad Romanos 14, 13)
non est regnum Dei esca et potus sed justitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto (Epistula ad Romanos 14, 17)
noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat (Epistula ad Romanos 14, 20)
etenim Christus non sibi placuit sed sicut scriptum est inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me (Epistula ad Romanos 15, 3)
sed sicut scriptum est quibus non est adnuntiatum de eo videbunt et qui non audierunt intellegent (Epistula ad Romanos 15, 21)