pronađen 472 Rezultati za: Secundum Censum
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti (Epistula ad Romanos 8, 28)
optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem (Epistula ad Romanos 9, 3)
quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen (Epistula ad Romanos 9, 5)
promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius (Epistula ad Romanos 9, 9)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret (Epistula ad Romanos 9, 11)
testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent sed non secundum scientiam (Epistula ad Romanos 10, 2)
sic ergo et in hoc tempore reliquiæ secundum electionem gratiæ factæ sunt (Epistula ad Romanos 11, 5)
nam si tu ex naturali excisus es oleastro et contra naturam insertus es in bonam olivam quanto magis hii secundum naturam inserentur suæ olivæ (Epistula ad Romanos 11, 24)
secundum evangelium quidem inimici propter vos secundum electionem autem carissimi propter patres (Epistula ad Romanos 11, 28)
habentes autem donationes secundum gratiam quæ data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei (Epistula ad Romanos 12, 6)
si enim propter cibum frater tuus contristatur jam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est (Epistula ad Romanos 14, 15)
Deus autem patientiæ et solacii det vobis id ipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum (Epistula ad Romanos 15, 5)