pronađen 67 Rezultati za: Sapientiæ

  • aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiæ (Liber Proverbiorum 18, 4)

  • sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit (Liber Proverbiorum 24, 14)

  • stude sapientiæ fili mi et lætifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem (Liber Proverbiorum 27, 11)

  • phe os suum aperuit sapientiæ et lex clementiæ in lingua ejus (Liber Proverbiorum 31, 26)

  • et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • benignus est enim spiritus sapientiæ et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis ejus scrutator est verus et linguæ illius auditor (Liber Sapientiae 1, 6)

  • bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quæ non concidat radix sapientiæ (Liber Sapientiae 3, 15)

  • concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum (Liber Sapientiae 6, 21)

  • neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiæ (Liber Sapientiae 6, 25)

  • propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiæ (Liber Sapientiae 7, 7)

  • mihi autem det Deus dicere ex sententia et præsumere digna horum quæ dantur quoniam ipse et sapientiæ dux est et sapientium emendator (Liber Sapientiae 7, 15)

  • et si divitiæ appetuntur in vita quid sapientiæ locupletius quæ omnia operatur (Liber Sapientiae 8, 5)


“Se quisermos colher é necessário não só semear, mas espalhar as sementes num bom campo. Quando as sementes se tornarem plantas, devemos cuidá-las para que as novas plantas não sejam sufocadas pelas ervas daninhas.” São Padre Pio de Pietrelcina