pronađen 1284 Rezultati za: Sanctus Terra
sin autem postquam eruti sunt lapides et pulvis elatus et alia terra lita (Liber Leviticus 14, 43)
homo quicumque de filiis Israël et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem ejus et operiat illum terra (Liber Leviticus 17, 13)
et quibus polluta est terra cujus ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos (Liber Leviticus 18, 25)
loquere ad omnem cœtum filiorum Israël et dices ad eos sancti estote quia ego sanctus sum Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 2)
ne prostituas filiam tuam et contaminetur terra et impleatur piaculo (Liber Leviticus 19, 29)
si habitaverit advena in terra vestra et moratus fuerit inter vos ne exprobretis ei (Liber Leviticus 19, 33)
sed sit inter vos quasi indigena et diligetis eum quasi vosmet ipsos fuistis enim et vos advenæ in terra Ægypti ego Dominus Deus vester (Liber Leviticus 19, 34)
statera justa et æqua sint pondera justus modius æquusque sextarius ego Dominus Deus vester qui eduxi vos de terra Ægypti (Liber Leviticus 19, 36)
custodite leges meas atque judicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi (Liber Leviticus 20, 22)
separate ergo et vos jumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quæ moventur in terra et quæ vobis ostendi esse polluta (Liber Leviticus 20, 25)
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei (Liber Leviticus 20, 26)
et panes propositionis offert sit ergo sanctus quia et ego sanctus sum Dominus qui sanctifico vos (Liber Leviticus 21, 8)