pronađen 901 Rezultati za: Rio
congregavit igitur Amasias Judam et constituit eos per familias tribunosque et centuriones in universo Juda et Beniamin et recensuit a viginti annis sursum invenitque triginta milia juvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clypeum (Liber II Paralipomenon 25, 5)
reliqua vero sermonum Amasiæ priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 25, 26)
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)
restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo (Liber II Paralipomenon 26, 18)
reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Esajas filius Amos propheta (Liber II Paralipomenon 26, 22)
tradiditque eum Dominus Deus ejus in manu regis Syriæ qui percussit eum magnamque prædam de ejus cepit imperio et adduxit in Damascum manibus quoque regis Israël traditus est et percussus plaga grandi (Liber II Paralipomenon 28, 5)
tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum auxilium postulans (Liber II Paralipomenon 28, 16)
adduxitque contra eum Thaglathphalnasar regem Assyriorum qui et adflixit eum et nullo resistente vastavit (Liber II Paralipomenon 28, 20)
igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum et principum dedit regi Assyriorum munera et tamen nihil ei profuit (Liber II Paralipomenon 28, 21)
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit dii regum Syriæ auxiliantur eis quos ego placabo hostiis et aderunt mihi cum e contrario ipsi fuerint ruina ejus et universo Israël (Liber II Paralipomenon 28, 23)
reliqua autem sermonum ejus et omnium operum priorum et novissimorum scripta sunt in libro regum Juda et Israël (Liber II Paralipomenon 28, 26)
dixitque ad eos audite me Levitæ et sanctificamini mundate domum Domini Dei patrum vestrorum auferte omnem inmunditiam de sanctuario (Liber II Paralipomenon 29, 5)