pronađen 1432 Rezultati za: Rex
dixitque mihi rex quare vultus tuus tristis cum te ægrotum non videam non est hoc frustra sed malum nescio quid in corde tuo est et timui valde ac nimis (Liber Nehemiae 2, 2)
et dixi regi rex in æternum vive quare non mæreat vultus meus quia civitas domus sepulchrorum patris mei deserta est et portæ ejus conbustæ sunt igni (Liber Nehemiae 2, 3)
et ait mihi rex pro qua re postulas et oravi Deum cæli (Liber Nehemiae 2, 4)
dixitque mihi rex et regina quæ sedebat juxta eum usque ad quod tempus erit iter tuum et quando reverteris et placuit ante vultum regis et misit me et constitui ei tempus (Liber Nehemiae 2, 6)
et epistulam ad Asaph custodem saltus regis ut det mihi ligna et tegere possim portas turris domus et muri civitatis et domum quam ingressus fuero et dedit mihi rex juxta manum Dei mei bonam mecum (Liber Nehemiae 2, 8)
et veni ad duces regionis trans Flumen dedique eis epistulas regis miserat autem mecum rex principes militum et equites (Liber Nehemiae 2, 9)
et surrexi nocte ego et viri pauci mecum et non indicavi cuiquam quid Deus dedisset in corde meo ut facerem in Hierusalem et jumentum non erat mecum nisi animal cui sedebam (Liber Nehemiae 2, 12)
et surrexit Eliasib sacerdos magnus et fratres ejus sacerdotes et ædificaverunt portam Gregis ipsi sanctificaverunt eam et statuerunt valvas ejus et usque ad turrem centum cubitorum sanctificaverunt eam usque ad turrem Ananehel (Liber Nehemiae 3, 1)
perspexi atque surrexi et ajo ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus (Liber Nehemiae 4, 14)
et prophetas posueris qui prædicent de te in Hierusalem dicentes rex in Judæa est auditurus est rex verba hæc idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter (Liber Nehemiae 6, 7)
isti filii provinciæ qui ascenderunt de captivitate migrantium quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis et reversi sunt in Hierusalem et in Judæam unusquisque in civitatem suam (Liber Nehemiae 7, 6)
et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui quater in die et quater confitebantur et adorabant Dominum Deum suum (Liber Nehemiae 9, 3)