pronađen 1432 Rezultati za: Rex
produxitque filium regis et posuit super eum diadema et testimonium feceruntque eum regem et unxerunt et plaudentes manu dixerunt vivat rex (Liber II Regum 11, 12)
vocavitque rex Joas Jojada pontificem et sacerdotes dicens eis quare sarta tecta non instaurastis templi nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum sed ad instaurationem templi reddite eam (Liber II Regum 12, 7)
tunc ascendit Azaël rex Syriæ et pugnabat contra Geth cepitque eam et direxit faciem suam ut ascenderet in Hierusalem (Liber II Regum 12, 17)
quam ob rem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata quæ consecraverant Josaphat et Joram et Ahazia patres ejus reges Juda et quæ ipse obtulerat et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini et in palatio regis misitque Azaheli regi Syriæ et recessit ab Hierusalem (Liber II Regum 12, 18)
surrexerunt autem servi ejus et coniuraverunt inter se percusseruntque Joas in domo Mello in descensu Sela (Liber II Regum 12, 20)
deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum Dominus vidit enim angustiam Israël qua adtriverat eos rex Syriæ (Liber II Regum 13, 4)
et non sunt derelicti Joachaz de populo nisi quinquaginta equites et decem currus et decem milia peditum interfecerat enim eos rex Syriæ et redegerat quasi pulverem in tritura areæ (Liber II Regum 13, 7)
Heliseus autem ægrotabat infirmitate qua et mortuus est descenditque ad eum Joas rex Israël et flebat coram eo dicebatque pater mi pater mi currus Israël et auriga ejus (Liber II Regum 13, 14)
igitur Azaël rex Syriæ adflixit Israël cunctis diebus Joachaz (Liber II Regum 13, 22)
mortuus est autem Azaël rex Syriæ et regnavit Benadad filius ejus pro eo (Liber II Regum 13, 24)
remisitque Joas rex Israël ad Amasiam regem Juda dicens carduus Libani misit ad cedrum quæ est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiæ saltus quæ sunt in Libano et conculcaverunt carduum (Liber II Regum 14, 9)
et non adquievit Amasias ascenditque Joas rex Israël et viderunt se ipse et Amasias rex Juda in Bethsames oppido Judæ (Liber II Regum 14, 11)
