pronađen 1432 Rezultati za: Rex
et trecentas peltas ex auro probato trecentæ minæ auri unam peltam vestiebant posuitque ea rex in domo silvæ Libani (Liber I Regum 10, 17)
fecit etiam rex Salomon thronum de ebore grandem et vestivit eum auro fulvo nimis (Liber I Regum 10, 18)
sed et omnia vasa de quibus potabat rex Salomon erant aurea et universa supellex domus saltus Libani de auro purissimo non erat argentum nec alicujus pretii putabatur in diebus Salomonis (Liber I Regum 10, 21)
magnificatus est ergo rex Salomon super omnes reges terræ divitiis et sapientia (Liber I Regum 10, 23)
rex autem Salomon amavit mulieres alienigenas multas filiam quoque Pharaonis et Moabitidas et Ammanitidas Idumeas et Sidonias et Chettheas (Liber I Regum 11, 1)
cumque surrexissent de Madian venerunt in Pharan tuleruntque secum viros de Pharan et introjerunt Ægyptum ad Pharaonem regem Ægypti qui dedit ei domum et cibos constituit et terram delegavit (Liber I Regum 11, 18)
te autem adsumam et regnabis super omnia quæ desiderat anima tua erisque rex super Israël (Liber I Regum 11, 37)
voluit ergo Salomon interficere Hieroboam qui surrexit et aufugit in Ægyptum ad Susac regem Ægypti et fuit in Ægypto usque ad mortem Salomonis (Liber I Regum 11, 40)
iniit consilium rex Roboam cum senibus qui adsistebant coram Salomone patre ejus dum adviveret et ait quod mihi datis consilium ut respondeam populo (Liber I Regum 12, 6)
venit ergo Hieroboam et omnis populus ad Roboam die tertia sicut locutus fuerat rex dicens revertimini ad me die tertia (Liber I Regum 12, 12)
responditque rex populo dura derelicto consilio seniorum quod ei dederant (Liber I Regum 12, 13)
et non adquievit rex populo quoniam aversatus eum fuerat Dominus ut suscitaret verbum suum quod locutus fuerat in manu Ahiæ Silonitæ ad Hieroboam filium Nabath (Liber I Regum 12, 15)
