pronađen 246 Rezultati za: Rex Sedecias Liberati Servi
videntes autem servi Adadezer se ab Israël esse superatos transfugerunt ad David et servierunt ei noluitque ultra Syria auxilium præbere filiis Ammon (Liber I Paralipomenon 19, 19)
responditque Joab augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt nonne domine mi rex omnes servi tui sunt quare hoc quærit dominus meus quod in peccatum reputetur Israheli (Liber I Paralipomenon 21, 3)
dixitque David ad Deum peccavi nimis ut hoc facerem obsecro aufer iniquitatem servi tui quia insipienter egi (Liber I Paralipomenon 21, 8)
tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)
sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano scio enim quod servi tui noverint cædere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis (Liber II Paralipomenon 2, 8)
sed ad hoc tantum facta est ut respicias orationem servi tui et obsecrationem ejus Domine Deus meus audias et preces quas fundit famulus tuus coram te (Liber II Paralipomenon 6, 19)
Domine Deus ne averseris faciem christi tui memento misericordiarum David servi tui (Liber II Paralipomenon 6, 42)
beati viri tui et beati servi tui hii qui adsistunt coram te in omni tempore et audiunt sapientiam tuam (Liber II Paralipomenon 9, 7)
sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas (Liber II Paralipomenon 9, 10)
Sedecias vero filius Chanana fecit sibi cornua ferrea et ait hæc dicit Dominus his ventilabis Syriam donec conteras eam (Liber II Paralipomenon 18, 10)
accessit autem Sedecias filius Chanana et percussit Micheæ maxillam et ait per quam viam transivit spiritus Domini a me ut loqueretur tibi (Liber II Paralipomenon 18, 23)
et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis et occiderunt eum in lectulo suo et mortuus est sepelieruntque eum in civitate David sed non in sepulchris regum (Liber II Paralipomenon 24, 25)