pronađen 3808 Rezultati za: Rex David Hierusalem victori et Israel

  • cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor ejus ut visitaret fratres suos filios Israël (Actus Apostolorum 7, 23)

  • hic est Moses qui dixit filiis Israël prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me (Actus Apostolorum 7, 37)

  • convertit autem Deus et tradidit eos servire militiæ cæli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israël (Actus Apostolorum 7, 42)

  • quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Jesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David (Actus Apostolorum 7, 45)

  • angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quæ descendit ab Hierusalem in Gazam hæc est deserta (Actus Apostolorum 8, 26)

  • et surgens abiit et ecce vir æthiops eunuchus potens Candacis reginæ Æthiopum qui erat super omnes gazas ejus venerat adorare in Hierusalem (Actus Apostolorum 8, 27)

  • et petiit ab eo epistulas in Damascum ad synagogas ut si quos invenisset hujus viæ viros ac mulieres vinctos perduceret in Hierusalem (Actus Apostolorum 9, 2)

  • respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem (Actus Apostolorum 9, 13)

  • dixit autem ad eum Dominus vade quoniam vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israël (Actus Apostolorum 9, 15)

  • stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem eos qui invocabant nomen istud et huc ad hoc venit ut vinctos illos duceret ad principes sacerdotum (Actus Apostolorum 9, 21)

  • cum autem venisset in Hierusalem temptabat jungere se discipulis et omnes timebant eum non credentes quia esset discipulus (Actus Apostolorum 9, 26)

  • et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem et fiducialiter agens in nomine Domini (Actus Apostolorum 9, 28)


“O Senhor se comunica conosco à medida que nos libertamos do nosso apego aos sentidos, que sacrificamos nossa vontade própria e que edificamos nossa vida na humildade.” São Padre Pio de Pietrelcina